Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.2.1 Cic. Fam. 12.2.2 (English) >>Cic. Fam. 12.2.3

12.2.1 vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam. qua si saepius uti liceret, nihil esset negoti libertatem et rem p. reciperare ; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ; quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet. ita nec Pisoni qui in eum primus invectus est nullo adsentiente, nec mihi qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio qui me est consecutus, tuto in senatum venire licet. caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. xiii K. Octobr. a me se facturum putavit ; ad quem paratus venerat, cum in villa Metelli compluris dies commentatus esset. quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere. . 12.2.2 qua re, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, non nihil ut in tantis malis est profectum. intellegit enim populus R. tris esse consularis, qui, quia de re p. bene senserint, libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint. nec est praeterea quod quicquam exspectes. tuus enim necessarius adfinitate nova delectatur, itaque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu diruiupitur ; alter item adfinis novis commentariis Caesaris delenitus est. sed haec tolerabilia, . illud non ferendum, quod est qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.2.1 Cic. Fam. 12.2.2 (English) >>Cic. Fam. 12.2.3

Powered by PhiloLogic